CAPUT II. De generationis prosapia. SHOW APPARATUS
1 | Pater est, a quo initium nascitur generis. Itaque is paterfamilias vocitatur. Pater autem dictus eo quod patratione peracta filium procreet. Patratio enim est rei veneriae consummatio. Lucretius: Et bene patratio patrum. Genitores autem a gignendo: et parentes, quasi parientes, et creatores. Crementum enim est semen masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc creatores parentes dicuntur. |
2 | Multis modis in Scripturis pater positus reperitur: quia aut naturaliter pater dicitur, ut Deus pater omnium, a quo sunt omnia, quia ab eo omnia originem habent; aut generatione, sicut nominatur ab eo, quod filium genuit, ut est illud: Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, etc.; aut posteritatem gentis ab eo ortae: sicut in Evangelio legitur, Iudaeos Domino dixisse: Pater noster Abraham est, et dives in inferno positus patrem vocavit Abraham. Pater vero homo primus, Adam intelligitur: ut est illud Isaiae: Pater vester primus peccavit. Item pater, mundus sive diabolus est, ut in Evangelio: Vos de patre diabolo estis. Et in Zacharia: Patres vestri ubi sunt? Rursum patres apostoli, sive prophetae, ut in psalmo: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Et doctrina dicitur pater, sicut Paulus aliquibus fidelibus ait: Licet multos magistros haberetis, tamen non multos patres. |
3 | Ego enim per Evangelium in Christo vos genui. Aut veneratione, sicut monastica disciplina docet monachos: ut illum, qui super eos pastor constitutus est, abbatem et dominum vocent. Sed quaeritur, cum Dominus discipulis suis iusserit, dicens: Patrem nolite vocare vobis super terram, quia unus est Pater vester, qui in coelis est: nec vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus, quare adversum hoc praeceptum doctorem gentium Apostolus esse se dixerit: aut quomodo vulgato sermone, maxime in Palestinae et Aegypti monasteriis se invicem patres vocent? |
4 | Quod sic solvitur, aliud esse natura patrem vel magistrum, aliud indulgentia. Nos si hominem patrem vocamus, honorem aetati deferimus, non auctorem nostrae ostendimus vitae: quia nec initium vitae ex eis habemus, sed transitum vitae per eos accepimus. Magister quoque dicitur ex consortio veri magistri. Et ne infinita replicem, quomodo unus per naturam Deus et unus filius non praeiudicat caeteris, ne per adoptionem dii vocentur et filii: ita et unus pater et magister non praeiudicat aliis, ne abusive appellentur patres et magistri. |
5 | Mater dicitur quod exinde efficiatur aliquid. Mater enim quasi materia. Nam causa pater est. Mater significat Ecclesiam, ut est illud Psalmistae: Qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem. Item mater est coelestis Ierusalem, ut in Apostolo: Quae autem sursum est, libera est, quae est mater omnium nostrorum. Iterum mater synagoga Iudaeorum intelligitur, ut est illud Ieremiae prophetae: In sceleribus vestris dimisi matrem vestram. Rursum pater vel mater Babylonia sive generatio carnalis est, ut Psalmista dicit: Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me. Paterfamilias autem dictus, quod omnibus in familia sua positis servis, tanquam pater filiis, patria dilectione consulit, servorumque conditionem a filiorum affectu non discernit, sed quasi membrum unum complectitur. Hinc enim exortum est nomen patrisfamilias. Qui autem inique dominantur in servis, hoc se nomine nequaquam putent appellari. |
6 | Qui sit autem paterfamilias mystice intelligendus, parabola evangelica docet, cum ibi ita legitur: Simile est regnum coelorum patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Quis vero patrisfamilias similitudinem rectius tenet, quam conditor noster, qui regit quos condidit, et electos suos sic in hoc mundo possidet, quasi subiectos Dominus in domo? |
7 | Qui habet vineam, universam scilicet Ecclesiam, quia ab Abel iusto usque ad ultimum electum, qui in fine mundi venturus est, quot sanctos protulit, quasi tot palmites misit. Matremfamilias inde vocari, quia per quamdam iuris solemnitatem in familiam transit. Tabulae enim matrimoniales instrumenta emptionis suae sunt. |
8 | Alias sicut matrona est mater primi pueri, id est, quasi mater nati: ita materfamilias illa est, quae plures enixa est. Nam familia ex duobus esse incipit. Spiritaliter autem mater omnium fidelium sancta est Ecclesia, quae quotidie Deo filios generat per sacramenta divina et verbum Evangelii. Item Ierusalem coelestis mater nostra dicitur: ut est illud in Apostolo: Illa, inquit, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra. Nam familia pro servis abusive, non proprie, dicitur. |
9 | Iuxta allegoriam autem familia Christi plebs est Christiana, quae in sancta versatur Ecclesia, ut supra ostendimus. Unde dicitur in oratione sacerdotis ad Dominum: Familiam tuam, quaesumus, Domine, continua pietate custodi: quia aliter illaesa servari non potest, nisi eius protectione muniatur. |
10 | Avus patris pater est ab aevo dictus, id est, ab antiquitate. Proavus avi pater est, quasi prope avum. Abavus proavi pater iam longe ab avo. Atavus abavi pater. Tritavus atavi pater, quasi tetravus, id est, quartus supra avum. Sed tritavus ultimum cognationis nomen est. |